monumenta.ch > Tertullianus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 24, 5
Sed nos soli arcemur a religionis proprietate. Laedimus Romanos, nec romani habemur, quia non Romanorum deum colimus. Bene, quod omnium Deus est, cuius velimus aut nolimus omnes sumus. Sed apud vos quodvis colere ius est, praeter verum Deum, quasi non hic magis omnium sit Deus, cuius omnes sumus.